monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > sectio 107

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildebertus Cenomanensis, Sermones, p1, 21, 107
Sicut in uno significantur qui aedificant ligna, fenum, stipulam, iidem qui cogitant quae sunt mundi, quomodo placeant mundo, qui non propria relinquere, sed multiplicare quaerunt, qui non aeternis rebus attendentes, sed terrenis operibus incumbunt, sed terrena fundamenta non praeferunt, imo alterutra conditione proposita, mallent eis carere quam Christo, salvi erunt merito fundamenti; sed quasi per ignem.